Rozmiar: 15909 bajtów

- 6 -

1264. Juni 20.

An nomine domini amen. Nos Thomas dei gracia Ep. Wrat. omnibus notum facimus tam presentibus quam futuris, quod cum domus fratrum de Ruda Cyst. ord. de nostro esset fundata consensu, et eidem domui in villa nostra Pomniseuiz decima pertineret, et quidem Nobis multum utilis et propinqua, dictis vero fratribus minime commoda et remota, Nos de voluntate Domini Abbatis dicte domus et sui conventus prefatam decimam de Pomnisewiz Nobis adiunximus, Domui autem et fratribus antedictis loco eius harum villarum decimas donamus, scilicet in Pogrebyna, Item in Ruda, spectante ad casteliaturam Coslensem, cum villa Ianicowiz, et cum sortibus Ratiboriensibus ibidem inmixtis, que quondam Oppoliensi prepositure pertinebant sed ab ea ex quibusdam causis et ordinacione que precessit, reces serunt. Volumus autem ut amplius decima de Pomnisewiz episcopali mense pertineat, decime vero supradicte domui et fatribus in perpetuum deserviant memoratis. Ad cuius facti memoriam hanc cartam sigilli nostri munimine confirmamus. Dat. A. D. M.°cc°.lxiiij°.xij° kal. Iulij. Hijs presentibus, D. Thoma Archidiacono Oppoliensi, Leonardo, Demetrio Canonicis Wratislauiensibus, Philippo, Nasogneuo, Item Petro, Iacobo, Andrea, Petrcone, Alberto Capellanis nostris.

Aus der Bestatigung vom 16. Juni 1318.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów